- FLORENI
- FLORENImonetae aureae Florentinorum, apud quos cudi primum coepêre A. C. 1252. tiulo 24. ceratiorum, quorum 8. unciam conficiebant: In horum una parte sculptus fuit flos lilii, unde nomen, in altera effictus erat S. Ioh. Baptista. Hinc ad ceterarum quoque gentium nunmmos tracta appellatio. Tradit enim Villaneus, l 9. c. 170. Ioh. XXII. Pontif. Rom. aureos cudisse Florenos, circa A. C. 1322. similes pondere, lege et formâ Florentinis; nisi quod, quâ parte effictus erat S. Ioh. Bapt. in circulo illius nomen descriptum legebatur, ad latus vero S. Ioh. efficta erat mitra Papalis: in partis vero, ubi lilium erat, circulô descriptae erant hae voces, S. Petrus, S. Paulus. A' quo tempore, cum Marchio Montferratensis, Spinolae Genuenses, aliique aliquot Principes Italici, similes Florenos cudere essent aggressi, sub anathematis paena id vetuit idem Pontifex, A. C. 1324. Floreni vero isti Pontificii, Floreni auri de Camera, apud Hemereum in Augusta Viromand. Novelli Ducati Papales seu de Camera, apud Rob. Cenalem l. de Ponder. et Mensur. dicti occurrunt. Sed praesertim id nominis attributum monetae aureae Regum Franc. quam vulgo Denarii nomine insigniebant; additâ notarum quarundam, quibus a se invicem distinguerentur hi nummi, nomenclaturâ. Hinc, quos denarios ad Agnum, seu ad Mutonem, ad Massam, ad Cathedram et ad Scutum vocant Statuta Regum praefatorum, Floreni ad Agnum etc. in vett. Chartis dicuntur. Nuperi Graeci γλωρίον dixêre, Meurs. Vide C. du Fresne in Gloss. in hac voce, e quo addimus Epitaphium hoc vel Rhythmos potius in obitum Henrici VII. Imp.Paulmum quendam variisCorrumpit cum denariisQuampluribus Florenis.Ut Principem piissimum,Monarcham invictissimumInficiat venenis.Te caecum caeci munerisPraecipitant Floreni etc.Idem in voce Moneta nummorum aliquot praefatorum Francicorum typs Lectori harum rerum curioso exhibet, Florenorum sc. cum cathedra, Gall. Florins d'or a la Chaire; Florenorum cum Massa; item Florenorum magnorum, et parvorum, Gall. Florins d'or grands et petits, sub Philippo IV. Reg. cusorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.